Rozmiar: 15909 bajtów

CCIV.

1347, November 21. Breslau.

Derselbe inkorporiert die Kirche zu Michelau dem Kloster Kamenz.

[I]n nomine domini amen. Dignum arbitramur et congruum, ut illorum votis et honoribus pio ac promotivo concurratur affectu, pro quibus constans devocio ac approbata sinceritas meri­torumque precellens fragrancia, interpellant. Hinc est, quod nos Preczlaus dei gracia episcopus Wratislaviensis ad universorum tam presencium quam futurorum presens scriptum intuentium devenire volumus nocionem, quod animadvertentes et in nostre ymaginationis armario debita racione pensantes fidei devocionis ac obediencie insignia, quibus religiosi viri fratres . . abbas et conventus monasterii in Camencz ord. Cyst. nostre diocesis noscuntur apud nos et nostram ecclesiam notabiliter rutilare, volentesque premissorum intuitu ac ex eo, quia ipsius monasterii cum progenitoribus nostris fundatores existimus, pro nostre ac ipsorum progenitorum nostrorum animarum remedio et salute ad eorundem fratrum profectus, honores et commoda, quantum digne possumus excitari, ut eorum devotionis affectus apud nos et dictam nostram ecclesiam amplius inardescat, ecclesiam parrochialem in Michalow cum omnibus eius iuribus et pertinentiis, cuius iuspatronatus alias ad ipsos pertinuit et pertinet, de unanimi voluntate et expresso consensu nostri Wratislaviensis capituli tempore generalis capituli capitulariter congregati exnunc prefato in Camencz monasterio incorporamus, ascribimus et presentibus applicamus, sic quod, quamprimum cedente vel decedente domino Witkone moderno plebano seu rectore memorate ecclesie in Michalow, extunc dicti fratres . . abbas et conventus et deinceps perpetuis temporibus unum fratrem religiosum ydoneum ipsorum ordinis statutis a iure temporalibus nobis et nostris successoribus debebunt et poterunt ad memoratam ecclesiam presentare. Cuius institutio et destitutio ad solum Wrat. episcopum pertinebit; isque frater plebanus eiusdem ecclesie, qui pro tempore fuerit, ad debitam obedientiam et onera incumbentia velut alius secularis plebanus suo diocesano episcopo et aliis prelatis legitimis astringetur. Ceterum idem plebanus pro augmento divini cultus unum fratrem presbyterum, quem sibi antedictus abbas adiunxerat, remanentibus nichilominus continue in statu pristino duobus fratribus ad officiandum altare beate Catherine in prenarrata ecclesia Michalow dudum antea deputatis, secum semper tenere ac clerico seu cam­panario pro ministerio ipsi ecclesie per eum exhibendo unum ortum ad dotum eiusdem spectantem ecclesie retro ipsam dotem versus campos situatum unamque marcam in censu annis singulis inperpetuum dare et assignare nomine sallarii, salvis eidem clerico, qui pro tempore extiterit, aliis emolimentis seu obventionibus consuetis derivari clericis ab ipsa ecclesia, teneatur. In cuius rei testimonium sigilla, nostrum episcopale et ipsius nostri capituli, presentibus sunt appensa. Actum et datum Wratislavie XI. Kalendas Decembris anno domini M°CCC°XL septimo, presentibus honorabilibus viris dominis: Henrico Baruth preposito, Stanislao decano, Henrico scolastico, Cunczcone Glogoviensi, Symone Opoliensi decanis; Henrico Bancz archidiacono Legnicensi, Ottone de Donyn, Stephcone de Wirbna, Luthcone de Kulpen, Martino de Othmuchow, Nicolao de Panewicz, Wilczcone de Sosnicz, Petro de Gostina, Johanne de Lubek, Henrico de Glogovia canonicis nostris Wratislaviensibus.

Or. Perg. liniert. Die wohlerhaltenen SS. des Bischofs und des Kapitels an grünseidenen, gedrehten Schnüren.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów